Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[34]
quare demus
hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiens—quam
sibi conveniat, ipse1 viderit; gloria quidem huius sententiae quis est illo viro dignior?—, nos tamen teneamus, ut sit idem beatissimus. [p. 420]
Et si Zeno Citieus,2 advena quidam et ignobilis verborum opifex, insinuasse se3 in antiquam philosophiam
videtur,4 huius sententiae gravitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata
est, ut nihil praeter virtutem diceretur bonum. velut5
in Gorgia6 Socrates, cum esset ex eo quaesitum, Archelaum7 Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret, “haud scio” inquit;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.